Quod mihi
tam faciles ueniant in carmina Musae,
quod nostro
numquam pectore cesset Amor,
miraris,
Guidarelle, mei pars maxima cordis;
desine mirari:
Fuluia utrumque facit.
5
Haec mihi conciliat Phoebum doctusque sorores:
veh misero!
causa est cur ego semper amem.
Non solis
nobis datus est Amor, omnia uincit
numina,
non soli pulchra placent homini.
Hoc ego
perpetuo crucior malesanus amore,
10
Ne nimium superis sit mea grata Venus.
Humanum
uariant genus aspera fata, nec ulli
cras se
uicturum dicere posse datur.
Mortales
breuis hora rapit, nec tempora possunt
nec fera
sydereis fata nocere choris.
15 Quid
mirare, meum uexat si foemina pectus?
Infelix
quid si semper Amore premar?
Amphitryoniades,
proles fortissima, qui se
opposuit
monstris, uictus Amore fuit.
Caesarie
hic puerum insignem formaque decorum
20 dilexit,
patrio munere fouit Hylam.
Hic puer
excipiens quicquid manabat ab ore
Alcidae,
toto clarus in orbe fuit.
Extaret
medio Phoebus licet altus Olympo.
Hic puer
Herculeo iunctus erat lateri.
25 Hunc
illi comitem surgens Aurora tenebat,
Hunc illi
comitem Phoebus et occiduus.
Cum bis
cantantes passerculae ad alta ruebant
tecta, quibus
matres concinuere suae,
hoc sine
non poterat puero Tirynthius esse:
30 tam fuit
Herculeo pectore fixus Hylas.
Saepe illum
gestare arcum clauamque docebat
posset ut
in fortes connumerare uiros. Aesonides Colchos sed cum properaret Iason
et comes
heroum turba uerenda foret,
35 iis una
intrepidus ditem properauit Iolcon,
quem tulit
Alcmene filia Midatidis.
Est secum
peramatus Hylas, conscendit in Argo
lecta cohors
procerum; nat freta longa ratis.
Non haec
Cyaneas tetigit ratis; euolat omne
40 illa
fretum, ad Phasim nauigat incolumis.
Euolat,
ut uastum uolucrum regina profundum:
sese firmarunt
hac rate Cyaneae.
Iamque mare
attigerant linquentes Pleiades axem,
agnus et
inde nouus coeperat esse satur.
45 Ver erat:
heroum iam flos conscenderat Argo,
Hellespontiacas
illa secabat aquas.
Tertia lux
aderat: miscebant aequora uenti,
radebat
pelagus nauta Propontiacum.
Cessarant
uenti in portu, iamque arua tenebant
50 cianeum
heroes, pascua laeta bouum.
Descendunt
timidi in littus, conuiuia circum
transtra
parant, sternunt languida membra solo.
Commoda
stibadiis palus hic per amoena iacebat,
Cyperon
pungens uellitur, hic butumon.
55 Flauus
Hylas quaerebat aquas urnamque gerebat,
ut dominis
potum traderet ille suis.
Alcidae
Thelamon socius fuit: ambo sedebant
mensa una,
ambobus gratus et unus erat;
gratus Hylas,
madidas qui dum pede conterit herbas,
60 Inuenit
in uiridi gramine fontis aquam.
Caeruleum
hic surgit chelidonion atque adianton
et uiret
hic apium, gramen et omne tenax.
Stant mediis
in aquis nymphae ducuntque choreas
et non mortali
carmina uoce canunt.
65 Nymphae
non mites sed agrestia numina, nymphae
Eunica et
Mallis uerque Nychia tuens.
Intendebat
aquis urnam puer ipse capacem,
urna erat
et nitidis aurea mersa uadis,
cum uidere
manus et candida brachia nymphae,
70 brachia
quae poterant exuperare niues.
Accurrunt,
rapiunt puerum merguntque sub undis:
effera tam
subito pectora fixit Amor.
Totus Hylas
in aquis ruit, ut delabitur astrum
ignitum
coelo, quod mare sorbet aquis.
75 Aspirant
uenti: "date uela, insurgite remis",
Typhis ait;
socii sydera clara uocant.
Flebat Hylas;
uerbis nymphae solantur amicis
inque suo
flentem continuere sinu.
"Siste puer
lachrymas et mollibus utere nymphis:
80 Nostra
sub amplexu est uita salusque tuo".
Iratus furit
Alcides, circumdat et omne
littus et
arma gerit sanguinolenta manu.
Clamat Hylam
quantum guttur diffundere uocem
permittit,
puer est saepe uocatus Hylas.
85 Saepe
uocatur Hylas, clamoribus intonat aether:
respondit
tenui uoce petitus Hylas.
Hac uoce
Alcides stupet inscius et fluat unde
cogitat:
unda uetat noscere uocis iter.
Quo petat
attonitus nescit, nemora inuia lustrat,
90
Per duros sentes commouet ille gradus.
ut leo quem
mouit summo de uertice montis
rupibus
amissa matre gemens hinulus,
sic montes
uallesque petit Tirynthius heros,
sic penetrat
syluas, sic nemus omne terit.
95 O miseri,
o tristes, o duro sydere nati,
aliger assiduo
quos premit igne deus!
Quae loca,
quos montes, quae non spelaea ferarum
circuit
Alcmenae maxima progenies?
Non comites
subeunt cordi, non fortis Iason:
100 est
solus tristi mente retentus Hylas.
Velatae
antemnae, remis stat Graia iuuentus;
"Alcide"
e summa nauita puppe uocat.
Immemor
ille sui graditur quo ducit Erinis:
tota furit
toto pectore saeua Venus.
105 Dulcis
Hylas inter ludit et ille choros.
Amphitryoniadem
profugum putat ipsa iuuentus
velaque
dat uentis, puppis et icta uolat.
Ille pedes
Colchos lachrymans oculosque retortos
tendit et
innumera uoce poposcit Hylam.
110 Quid
mirum, Alcides tenero cum cessit amori,
si mea sunt
saeuis subdita colla iugis?
Hic pueri
exarsit facili uexatus amore,
improbior
nostro pectore flamma uiget.
Non sum
ego seruitio, non turpi obnoxius igni,
115
De nihilo non est lauta Minerua mihi.
Fuluia me
miserum nitidis consumit ocellis,
ipse quibus,
cum uult, numina torquet Amor.
Ludere
cum pueris facile est, retinere puellas
hoc
est Herculeum uincere posse robur.
120 Forma
tumet, nitidae stat iuncta superbia formae,
foemineum
uarium est et sine iure genus. |
Cerco
traduzione in italiano per questo brano. Chi
potesse aiutarmi, mi
scriva. Grazie anticipate.
Testo |