Da: De contemptu
mundi / Sul disprezzo delle cose terrene [1150 ca.] [1]
.
Liber
III<, versus 165-279>.
|
Libro
III, versi 165-279.
|
(...)
165
Secula culminis
hinc amor inguinis inde sagittat.
Stat Venus
ignea nemoque carnea vincula vitat.
Heu modo
qualia, quanta, quot impia quaeve nefanda!
Gens agit
impia, turba perebria, turba cremanda.
Membra libidine,
pectora crimine polluit, urit, |
Cerco traduzione
in italiano per questo brano. Chi potesse aiutarmi, mi
scriva. Grazie anticipate.
|
170
ingenialia
laxa per omnia crimina currit.
Omnis in
omnia denique turpia gens modo iurat.
Quisque
nitescere carne requirere carnea curat.
Ordinis
agmina claudite lumina, nec minus aures;
ne, rogo,
credite, credere parcite res stabulares. |
Testo |
175
Parcite
credere, quae pudet edere, sed tamen edam;
horrida
nomine, plus mala crimine, crimina quaedam.
Heu! male
publicus est Sodomiticus ignis et aestus.
Nemo scelus
tegit aut premit aut gemit esse scelestus.
Ad fera
crimina claudite lumina quotquot adestis, |
Testo |
180
fit furor
impius, est ubi conscius, est ubi testis?
Ingenialiter
et furialiter, ille fit illa,
Iuno relinquitur,
ipsa repellitur et Petronilla.
Plangite
secula, plangite singula crimine plena.
Mas maris
immemor, O furor, O tremor! est ut hyaena. [che
secondo la leggenda cambiava sesso ogni anno - link a Brunetto]. |
Testo |
185
Aspice sordibus
ingenialibus, aspice multos,
quo scelus
ordine, quo noto nomine? nempe sepultos.
Criminis
istius, heu! sonat impius horror ad astra.
Nuda fit
actio, vociferatio; mens geme casta!
Mutuo conscius,
ille fit istius, illius iste. |
Testo |
190
Est prope
mortua lex tua, vox tua, sors tua Christe.
Faex
Sodomae patet, innumerus scatet, heu! Ganymedes,
dum scelus
exhibet, haec fera quaslibet incolit aedes.
Prima sedilia,
culta cubilia sunt Ganymedis.
Iuno relinquitur
et capra subditur - O furor! - haedis, |
Testo |
195
si numerum
gregis istius exigis, ocius edo;
eloquor
ocius, explico promptius ore tragoedo:
quot seges
hordea, pontus et ostrea, litus arenas,
Cycladas
Adria, thura dat India, Tibur avenas.
Castra,
suburbia, quippe sacraria, non minus undant, |
Testo |
200
hac lue
sordida, proh pudor! horrida cuncta redundant.
Mundus iners
perit, horrida vult, gerit horridiora;
sulphure
pascitur esseque cernitur una Gomorrha.
O furor
ultimus! est modo plurimus Hermaphroditus,
reddit inania
coniugialia pacta maritus. |
Testo |
205
Ingenialia
crimina stantia regula maeret,
lepra minoribus
et potioribus ista cohaeret.
Lex genii
perit, usus et interit hac lue notus.
Nescit eam
pecus aut canis aut equus et homo totus.
Semimares
voco, semiviros probo, se maculantes, |
Testo |
210
debita sexibus
inferioribus heu! sibi dantes,
hec nimis
effera crimina caetera iustificarunt;
Myrrha Iocastaque,
Phaedra Lycissaque, iam sibi
plaudunt.
Gens animalibus
insipientibus assimilanda,
plus animalibus
insipientibus est reprobanda. |
Testo |
215
Bestia non
sapit et tamen haec capit hic rationem;
vir sapiens
sapit et minime capit hic rationem.
Aetheris
agmina celsaque culmina, quando videtis
talia crimina,
cur fera fulmina, cur cohibetis?
Aetheris
agmina celsaque numina num vigilatis? |
Testo |
220
Crimina
talia totque nefaria, cur toleratis?
O Deus,
O Deus! ut quid in hoc reus est tuus orbis?
Cur tibi
perditus et sibi traditus his modo morbis?
Cur tua
plasmata sunt vitio data tam furiali?
Cur tua
plasmata crimine perdita, crimine tali? |
Testo |
225
Vos, mea
lumina, tam fera crimina stantia flete;
flete per
omnia, gens bene conscia, flendo dolete.
Luxus et
ocia crimen alentia, proh dolor! undant;
plurima
turpia, ne loquar omnia, nunc superundant.
Omne bonum
ruit, omnis homo fluit in probra fractus; |
Testo |
230
Omne ruit
decus, in pecudes pecus est homo factus.
Mors premit
omnia vitaque sobria clamat "Obivi.
Facta vigent
rea, mortua lex mea, parcite Divi".
Clamat amor
pius, "O fera totius orbis imago,
heu modo
qualia, quanta, quot impia quaeve vorago!". |
Testo |
235
Crimina
plurima, crimina pessima sunt patefacta,
nec prius
agnita nec prius edita nec prius acta.
Polluit
aera, dicere tam fera, tam ferienda,
tam stabularia,
tam furialia, tam reticenda.
Plus pudet
edere, desino solvere talibus ora. |
Testo |
240
Plurima
diximus hic neque novimus his graviora.
Iam mea
pagina talia crimina iam reticescat,
lubrica
pandere, cor sine pondere frangit, inescat.
Quis probra
talia, tanta nefaria, totque venena,
quis ferat
edere? Non ego paupere pauper avena. |
Testo |
245
Et Maro
deficit hic neque sufficit os Ciceronis,
Naso retunditur,
arida redditur unda Salonis.
Ora trilinguia,
vociferantia - da mihi centum
non tamen
omnia proloquar impia facta nocentum.
Musa tamen
mea percutiens ea, carpere tendet, |
Testo |
250
si nequit
impia sternere, stantia vel reprehendet.
Nam modo
quis sine mortis imagine? num gravis aetas?
at levis
est ea nec vetitis rea vult dare metas.
Num puer?
At puer est vitio celer, est sine loris.
Num iuvenum
valor? At iuvenes calor urit amoris. |
Testo |
255
Num vir?
At omnia facta virilia vir fugat omnis.
Corda fleant
pia. Cur? quia stat via perditionis,
stat via
latior, area largior impietatis,
ad scelus
omnibus omne ruentibus, ad mala stratis.
Gaudia lubrica,
lucra volatica sola putantur; |
Testo |
260
ut mare
fluctibus, omnia pestibus exagitantur.
Vela Nothus
ferit, Ecclesiae perit unica navis,
credita
patribus, ad bona segnibus, ad mala gnavis,
mersa reatibus,
orba regentibus, acta procellis,
obruta fraudibus,
obruta litibus, obruta bellis. |
Testo |
265
Dormit in
aequore, despicit affore coelica dextra,
scandala
fratribus intus agentibus, hostibus extra.
Nemo per
aequora remus et anchora navis habetur;
crimine
mergitur, ordine scinditur, hoste repletur,
per mala
plurima, per probra maxima mersa dehiscit. |
Testo |
270
Ventus agit
mare, perstitit hanc male vincere, vicit.
Vox sonet
anxia, "Celsa potentia surge, perimus.
Nos fer
et erige, ne sine remige gens tua simus".
Se sacra
concio, se generatio sacra reflammet.
Clamet ad
aethera, crimine libera, mens pia clamet, |
Testo |
275
"Surge piissime,
flumina reprime, frange procellas,
des pia
pectora, des bona tempora, crimina pellas;
esto memor
gregis, hunc rege qui regis Aetheris aulam;
reprime
flumina tantaque flamina confer in auram.".
(...) |
|
[2].
[3].
[4].
[5].
[6].
[7].
[8].
[9].
[10].
[11].
[12].
L'autore ringrazia
fin d'ora chi vorrà aiutarlo a trovare immagini e ulteriori dati
su persone, luoghi e fatti descritti in questa pagina, e chi gli segnalerà
eventuali errori in essa contenuti. |
Note
[1]
Il testo da: Bernard de Morlas (Bernard de Cluny, Bernardus cluniacensis),
De contemptu mundi, come
edito online sulla "Bibliotheca augustana".
A stampa in:
Thomas Wright, The Anglo-Latin satirical poets and epigrammatists,
Logman, London 1872, vol II pp. 79-85, specie
pp. 79-82.
Anche in estratto
(con traduzione inglese a fronte) in: Thomas Stehling, Medieval latin
poems of male love and friendship, Garland, New York & London 1984,
pp. 76-79.
[2].
[3].
[4].
[5].
[6].
[7].
[8].
[9].
[10].
[11].
[12]. |