655
Hos puer attrectare manu palmisque fouere
incipit, et tereti subnectit uincula collo
exsultans praeda et maculosis pelle gemellis.
Hic heros fessus cursu per gramen ad undam
ingentis artus sternit, clauamque trinodem
660
suspendit trunco, et pharetrae caput aptat honustae;
inuitat somnos labor et uicinia fontis,
umbraque textilibus circum uariata corymbis.
Ipse autem fons perspicuis argenteus undis.
Albescunt imo sparsi rutilantque lapilli,
665
quos huc illuc subsiliens uomit unda; quiescunt
mox illi, pictaque solum uariatur arena.
Laetantur uitreis errantia lumina in undis;
in summo natat umbra, natant ramique comaeque
frondentes, sol per tenuis uaga lumina rimas
670
irradiat, uariant umbrae uariantibus auris;
pendula per nitidum currunt umbracula fontem,
murmuraque in solis strepitant resonantia siluis,
quae lenis mouet aura, mouet recinentia ramis
ora auium et uario resonant caua guttura cantu.
675
At circum atque ipso crepitantis margine riui
uer halat, roseusque decor se fundit ad auras,
liliaque in uiridi spirant canentia thyrso,
et memor ingratam moeret narcissus ad undam;
tum uiolae e patulis redolentia munera ramis
680
praetendunt laetos flores implexaque serta
spirantis rarum ueris decus. Enitet inter
illustris passim floris monumentaque diuum
flos rarus, flos ipse hominum uix cognitus ulli;
heroes norunt et semideique deique,
685
Iupiter hoc thalamos iubet, hoc iubet aurea coniux
rorari genialem aulam, cum laetus uterque
laeta agitat sociosque parant coniungere somnos.
Hos inter gratam Alcidae per membra quietem
stillarat sopor, et fessos recreauerat artus.
690
Ipse autem somno grauior uictusque sopore
horrentemque animam late de pectore anhelus
efflabat. Nymphae, insolito de fonte fragore
excitae, liquidis caput exeruere sub undis;
utque uirum uidere per haerbida prata iacentem,
695
tendentemque artus, mento setisque rigentem,
claudentemque superciliis caua lumina, risum
ingeminant: laetis interstrepit unda cachinnis.
Ridebant aliae stertentem heroa; sed haerens
in puero non ipsa oculos, non lumina torquet
700
blanda Earis, sentitque deae zephiritidis arcum
tabificum ultricesque manus. Ea, colle propinquo
insidians, telum idalium, immedicabile telum
perstrinxit, sullatum alte intinctumque ueneno
fontis acidalii. Hoc etenim dea cypria telo
705
utitur in nymphas, quotiens mortalia nymphis
obiicit ora, hominumque deas pertentat amore.
Interea, catulis puer ad praesaepe ligatis,
ludebat, pexosque manu mulcebat, et haerbas
selectas dabat, et misto inter cornua flore
710
intexens uiridi caput insignibat acantho.
Mox ipso infelix puer, ipso in margine laetos
infelix lauat, et uitream depectit ad undam
rorantis hudo latice atque aspergine cana.
Senserunt catuli fontem notum. Ah puer, ah sors
715
dira deum. Saliere feri, puerumque sub undas
traxerunt. Terque ipse manu pedibusque humerisque
obnitens clamauit herum: ter candida Nais
ora manu pressans liquidum ui traxit in amnem,
atque amplexa suis pauitantem condit in antris
720
fulgentem tamen ora, oculisque comaque decentem. Illa quidem puero fruitur. Sed flaua Nychia,
et nigris Eunice oculis petulansque procaxque,
atque umbrae Melis consueta, Adranea recessu
picta genas tortisque comis et nuda papillas,
725
ac nunc multa suo fundens suspiria corde,
tabescunt miserae inuidia latitantque sub antris.
Septem Earis malesana dies, septem anxia noctis
cum puero insomnes agit, ut neque parcat amanti,
nec parcat rursum ipsa sibi, sed perdita et amens
730
deperit illum oculis, amenti et deperit ore
perdita; mox clauso exanimis collabitur antro.
Ast heros somno excitus pauitansque dolensque
quaerit Hylan, repetitque et Hylan. Nemora auia longe
responsant, iterantque et Hylan. Puer abditus antro
735
ipse quidem responsa refert; sed nympha, sed antri,
occlusaeque fores, molesque immanis aquarum
aduersans prohibent superas attingere ad auras.
Luctatur sed uox, intusque offensa resultat,
atque obscura procul reuolutaque bombit imago.
740
Errabat miser Alcides gemitu obuia complens:
praecipitem nunc ardor agit, nunc uicta dolore
genua labant, nunc mugitus per saxa resultans
inuentum promittit Hylan, modo lusus et exspes
arcumque clauamque ueneficamque pharetram
745
turbat humi; mox amisso praefertur amante.
Iamque oculi, iam uox defecerat. Ecce per amnem
uisus Hylas. Vocem ingentem dedit excitus heros,
in mediosque salit fluctus et brachia tendit.
Exili tum uoce puer: "Mihi gloria in amne est,
750
care parens, absiste queri, sat terra, sat aequor,
satque tui socium me iam nouere labores;
sat sit Hylan sudasse tuae sub pondere clauae.
Iam requies mihi parta et hymen et numen in unda:
uiue memor, nostrosque animo seruabis amores."
755
Hic lacrimas dedit atque extendit ad oscula uultus
purpureos; uani rapuere sed oscula uenti.
Sectatur properantem heros, sed coerula coniux
sectantisque oculis nubem obiicit, et uetat antro
Indu gredi. Tales reddit de pectore uoces
760
Alcides: "Mihi care puer, tua gloria laudi
atque undis iam parta quies et numen in amne,
inuidiae coniux et amante et coniuge felix;
in claua mihi nomen Hylae libycaque pharetra;
pulcher Hylas, regnabit Hylas in pectore nostro:
765
sis facilis, nostrosque iuues in parte labores".
Dixit, et ingentem uiridi de cespite collem
erigit attollitque manu: componitur ara
in medio, lecti flores et olentia serta
sparguntur; gestati arcus grauidaeque pharetrae
770
stant super, et rutilas uoluunt incendia flammas.
Ipse aram nouies lustrans bona uerba precatur
cum gemitu, nouies et Hylan de more salutat.
Visus Hylas media flores quoque sumere ab ara.
Hinc iter ad Phasim ingeminat, minuitque dolorem
775
ipsa dies, desiderio uis addita crescit,
mensque resurgentis renouat sub pectore curas,
quae fossum excipiunt uariae et comitantur euntem,
litora dum properans legit et caua flumina tranat;
solantur tamen in tenebris insomnia et umbra
780
obuersans oculis et Hylae amplexantis imago.
Forsitan et quos quisque deus per pectora sensus
excitet et quales nascenti sidera mores
portendant, canerem, diuersaque fata, uirorum
quae facies, uigor aut membris, quae robora cuique,
785
quod studium, quodque ingenium uisque insita cordi,
ut rerum series et coepti carminis ordo
postulat, et toto passim ferremur olympo,
scitantes quae uis superum ac fortuna locorum,
astra deum quid iuncta simul, quid, ab orbe remoto
790
dum certant, quid, cum radio intueantur amico,
promittant, qua parte fauor, quaue ira deorum
eueniat, mors unde repens, aut tempora uitae,
quaeque hominum generi coelo ducuntur ab ipso;
uerum ingens dolor et fatum insolabile magni
795
Herculis, ac totum lamenta audita per orbem
crescentem natae luctum immedicataque duro
uulnera retractant ferro, ac noua robora sumit
cura recens, semperque nouos dolor incutit ictus.
Non potuit famulantem heros, socia arma ferentem
800
uictor apri excisorque hydrae domitorque ferarum,
non ualuit pueri casum nymphaeque rapinas
ferre deus. Mihi nata seni, mihi filia patri
eripitur. Crescat dolor et noua cura resurgat.
Parcite, Pierides, nostroque absistite luctu.
805
Vos laetos agitare choros iuuet; ite, puellae,
ite, deae. Tuque, o toto dux praeuia coelo
Uranie, proprios repetens age, diua, recessus:
ipsa tibi dulcem in thalamis meditabere cantum. Funera nos lacrimaeque decent.
(...) |
Testo |